Fondare 424 Risultati per: Dixitque
dixitque Dominus ad Josue ne timeas eos cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël equos eorum subnervabis et currus igne conbures (Liber Iosue 11, 6)
dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem (Liber Iosue 15, 16)
dixitque Josue ad domum Joseph Ephraim et Manasse populus multus es et magnæ fortitudinis non habebis sortem unam (Liber Iosue 17, 17)
dixitque ad eos fecistis omnia quæ vobis præcepit Moses famulus Domini mihi quoque in omnibus obœdistis (Liber Iosue 22, 2)
dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a prævaricatione hac et liberastis filios Israël de manu Domini (Liber Iosue 22, 31)
vocavit Josue omnem Israhelem majoresque natu et principes ac duces et magistros dixitque ad eos ego senui et progressioris ætatis sum (Liber Iosue 23, 2)
dixitque Josue ad populum non poteritis servire Domino Deus enim sanctus et fortis æmulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis (Liber Iosue 24, 19)
dixitque populus ad Josue nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus (Liber Iosue 24, 21)
dixitque populus ad Josue Domino Deo nostro serviemus obœdientes præceptis ejus (Liber Iosue 24, 24)
dixitque Dominus Judas ascendet ecce tradidi terram in manus ejus (Liber Iudicum 1, 2)
dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est (Liber Iudicum 1, 7)
dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem (Liber Iudicum 1, 12)
