Mosaico decorativo

Fondare 1359 Risultati per: Dixit

  • tollens ergo princeps militiæ Hieremiam dixit ad eum Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum (Liber Ieremiae 40, 2)

  • Johanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismaël filium Nathaniæ nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Judæi qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiæ Juda (Liber Ieremiae 40, 15)

  • egressus ergo Ismaël filius Nathaniæ in occursum eorum de Masphat incedens et plorans ibat cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Ahicam (Liber Ieremiae 41, 6)

  • dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam (Liber Ieremiae 42, 4)

  • et dixit ad eos hæc dicit Dominus Deus Israël ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus (Liber Ieremiae 42, 9)

  • dixit Azarias filius Osajæ et Johanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc (Liber Ieremiae 43, 2)

  • et dixit Hieremias ad omnem populum adversum viros et adversum mulieres et adversum universam plebem qui responderant ei verbum dicens (Liber Ieremiae 44, 20)

  • dixit autem Hieremias ad omnem populum et ad universas mulieres audite verbum Domini omnis Juda qui estis in terra Ægypti (Liber Ieremiae 44, 24)

  • dixit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ et super Pharao et super Ægyptum et super deos ejus et super reges ejus et super Pharao et super eos qui confidunt in eo (Liber Ieremiae 46, 25)

  • et veniet prædo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus (Liber Ieremiae 48, 8)

  • et dixit Hieremias ad Sarajam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba hæc (Liber Ieremiae 51, 61)

  • HETH pars mea Dominus dixit anima mea propterea expectabo eum (Lamentationes 3, 24)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina