Fondare 1359 Risultati per: Dixit
exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit æquo animo estote fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam (Liber Iudith 7, 23)
et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium (Liber Iudith 8, 10)
et dixit illis Judith sicut quod loqui potui Dei esse cognoscitis (Liber Iudith 8, 30)
et dixit ad eam Ozias princeps Judææ vade in pace et Dominus sit tecum in ultione inimicorum nostrorum et revertentes abierunt (Liber Iudith 8, 34)
tunc Holofernis dixit ei æquo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi (Liber Iudith 11, 1)
et dixit illi Judith sume verba ancillæ tuæ quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ perfectam rem faciet Dominus tecum (Liber Iudith 11, 4)
et dixit ad illam Holofernis bene fecit Deus qui misit te ante populum ut des illum tu in manibus nostris (Liber Iudith 11, 20)
cui respondens Judith dixit nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui ne veniat super me offensio ex his autem quæ mihi detuli manducabo (Liber Iudith 12, 2)
et dixit Judith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi et induxerunt illam servi ejus in tabernaculo quo præceperat (Liber Iudith 12, 4)
et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis suis et dixit ad Bagao eunuchum vade et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum (Liber Iudith 12, 10)
tunc introivit Bagao ad Judith et dixit non vereatur bona puella introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem ejus et manducet cum eo et bibat vinum in jucunditate (Liber Iudith 12, 12)
et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in jucunditate quoniam gratiam invenisti coram me (Liber Iudith 12, 17)