Fondare 645 Risultati per: Division Terræ
nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu ejus ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus (Liber II Regum 19, 19)
percussit autem populus terræ omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo (Liber II Regum 21, 24)
et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo tulitque populus terræ Joahaz filium Josiæ et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo (Liber II Regum 23, 30)
vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quæ est in terra Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terræ centum talentis argenti et talento auri (Liber II Regum 23, 33)
argentum autem et aurum dedit Jojachim Pharaoni cum indixisset terræ per singulos ut conferretur juxta præceptum Pharaonis et unumquemque secundum vires suas exegit tam argentum quam aurum de populo terræ ut daret Pharaoni Necho (Liber II Regum 23, 35)
et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terræ (Liber II Regum 24, 14)
transtulit quoque Jojachin in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos ejus et judices terræ duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem (Liber II Regum 24, 15)
nona die mensis prævaluitque fames in civitate nec erat panis populo terræ (Liber II Regum 25, 3)
et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas (Liber II Regum 25, 12)
et de civitate eunuchum unum qui erat præfectus super viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram rege quos repperit in civitate et Sopher principem exercitus qui probabat tirones de populo terræ et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate (Liber II Regum 25, 19)
reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terræ quos abstulit Dominus coram eis (Liber I Paralipomenon 5, 25)
abiit quoque David et omnis Israël in Hierusalem hæc est Jebus ubi erant Jebusei habitatores terræ (Liber I Paralipomenon 11, 4)