Fondare 891 Risultati per: Dio
pæne fui in omni malo in medio ecclesiæ et synagogæ (Liber Proverbiorum 5, 14)
in viis justitiæ ambulo in medio semitarum judicii (Liber Proverbiorum 8, 20)
est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiæ lingua autem sapientium sanitas est (Liber Proverbiorum 12, 18)
cor quod novit amaritudinem animæ suæ in gaudio ejus non miscebitur extraneus (Liber Proverbiorum 14, 10)
inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est (Liber Proverbiorum 14, 17)
etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi (Liber Proverbiorum 14, 20)
melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio (Liber Proverbiorum 15, 17)
auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur (Liber Proverbiorum 15, 31)
melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio (Liber Proverbiorum 17, 1)
dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum (Liber Proverbiorum 22, 13)
exultat gaudio pater justi qui sapientem genuit lætabitur in eo (Liber Proverbiorum 23, 24)
et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo (Liber Proverbiorum 23, 34)