Fondare 891 Risultati per: Dio
fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio (Liber Esdrae 6, 16)
libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 17)
et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus (Liber Nehemiae 4, 11)
ædificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes et ædificabant et clangebant bucina juxta me (Liber Nehemiae 4, 18)
in tempore quoque illo dixi populo unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum (Liber Nehemiae 4, 22)
et ingressus sum domum Samajæ filii Dalajæ filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas ædis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te (Liber Nehemiae 6, 10)
civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio ejus et non erant domus ædificatæ (Liber Nehemiae 7, 4)
quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo (Liber Nehemiae 12, 45)
credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quæ circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos (Liber Thobis 5, 27)
tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et hæc audivi quia dæmonium illos occidit (Liber Thobis 6, 14)
ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio (Liber Thobis 7, 1)
dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quo perpessa es (Liber Thobis 7, 20)