Fondare 71 Risultati per: Diligunt Aliis
mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi (Liber I Samuelis 28, 8)
dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam (Liber II Samuelis 11, 9)
hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Juda (Liber II Paralipomenon 17, 19)
et dixi quæso Domine Deus cæli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua (Liber Nehemiae 1, 5)
ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis fabricatas vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt et abundavere deliciis in bonitate tua magna (Liber Nehemiae 9, 25)
atque his et aliis hujusmodi verbis exprobrabat ei (Liber Thobis 2, 23)
beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua (Liber Thobis 13, 18)
bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat abundans et præcipuum ponebatur (Liber Esther 1, 7)
cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur (Liber Esther 2, 12)
et lætentur omnes qui sperant in te in æternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum (Liber Psalmorum 5, 12)
exultent et lætentur super te omnes quærentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum (Liber Psalmorum 39, 17)
et semen servorum ejus possidebunt eam et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea (Liber Psalmorum 68, 37)