Mosaico decorativo

Fondare 2397 Risultati per: Dies Domini

  • altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigæ cherubin extendentium alas et velantium arcam fœderis Domini (Liber I Paralipomenon 28, 18)

  • omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris (Liber I Paralipomenon 28, 19)

  • dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini (Liber I Paralipomenon 28, 20)

  • ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua (Liber I Paralipomenon 28, 21)

  • et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Jeihel Gersonitis (Liber I Paralipomenon 29, 8)

  • peregrini enim sumus coram te et advenæ sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora (Liber I Paralipomenon 29, 15)

  • seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israël (Liber I Paralipomenon 29, 23)

  • et dies quibus regnavit super Israël fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus (Liber I Paralipomenon 29, 27)

  • altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia (Liber II Paralipomenon 1, 5)

  • ascenditque Salomon ad altare æneum coram tabernaculo fœderis Domini et obtulit in eo mille hostias (Liber II Paralipomenon 1, 6)

  • dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitæ plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem (Liber II Paralipomenon 1, 11)

  • decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini et palatium sibi (Liber II Paralipomenon 2, 1)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina