Mosaico decorativo

Fondare 2397 Risultati per: Dies Domini

  • et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuæ voca Josue et state in tabernaculo testimonii ut præcipiam ei abierunt ergo Moses et Josue et steterunt in tabernaculo testimonii (Liber Deuteronomii 31, 14)

  • præcepit Levitis qui portabant arcam fœderis Domini dicens (Liber Deuteronomii 31, 25)

  • tollite librum istum et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio (Liber Deuteronomii 31, 26)

  • novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam præcepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum (Liber Deuteronomii 31, 29)

  • quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro (Liber Deuteronomii 32, 3)

  • pars autem Domini populus ejus Jacob funiculus hereditatis ejus (Liber Deuteronomii 32, 9)

  • Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui (Liber Deuteronomii 32, 18)

  • mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum juxta est dies perditionis et adesse festinant tempora (Liber Deuteronomii 32, 35)

  • et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet (Liber Deuteronomii 33, 12)

  • Joseph quoque ait de benedictione Domini terra ejus de pomis cæli et rore atque abysso subiacente (Liber Deuteronomii 33, 13)

  • et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit justitias Domini et judicium suum cum Israël (Liber Deuteronomii 33, 21)

  • et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit (Liber Deuteronomii 33, 23)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina