Fondare 2397 Risultati per: Dies Domini
potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem (Actus Apostolorum 24, 11)
post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quæ erat Judæa vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quæ est in Jesum Christum (Actus Apostolorum 24, 24)
demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Cæsaream et altera die sedit pro tribunali et jussit Paulum adduci (Actus Apostolorum 25, 6)
et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum (Actus Apostolorum 25, 13)
et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus (Actus Apostolorum 25, 14)
neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente jam ablata erat spes omnis salutis nostræ (Actus Apostolorum 27, 20)
cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem (Actus Apostolorum 27, 39)
ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam (Actus Apostolorum 28, 14)
qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri (Epistula ad Romanos 1, 4)
omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit (Epistula ad Romanos 10, 13)
quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius ejus fuit (Epistula ad Romanos 11, 34)
nox præcessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis (Epistula ad Romanos 13, 12)