Fondare 2397 Risultati per: Dies Domini
omne opus non facietis in tempore diei hujus quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 28)
dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis (Liber Leviticus 23, 35)
et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim cœtus atque collectæ omne opus servile non facietis in eo (Liber Leviticus 23, 36)
hæ sunt feriæ Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei (Liber Leviticus 23, 37)
exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quæ offertis ex voto vel quæ sponte tribuitis Domino (Liber Leviticus 23, 38)
a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies (Liber Leviticus 23, 39)
locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israël (Liber Leviticus 23, 44)
super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini (Liber Leviticus 24, 4)
et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini (Liber Leviticus 24, 7)
eruntque Aaron et filiorum ejus ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo (Liber Leviticus 24, 9)
et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur (Liber Leviticus 24, 16)
loquere filiis Israël et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini (Liber Leviticus 25, 2)