Mosaico decorativo

Fondare 2397 Risultati per: Dies Domini

  • propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in præceptis et in testimoniis ejus non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala hæc sicut est dies hæc (Liber Ieremiae 44, 23)

  • dixit autem Hieremias ad omnem populum et ad universas mulieres audite verbum Domini omnis Juda qui estis in terra Ægypti (Liber Ieremiae 44, 24)

  • ideo audite verbum Domini omnis Juda qui habitatis in terra Ægypti ecce ego juravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri judæi dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Ægypti (Liber Ieremiae 44, 26)

  • quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes (Liber Ieremiae 46, 1)

  • dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis juxta flumen Eufraten (Liber Ieremiae 46, 10)

  • mercennarii quoque ejus qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum (Liber Ieremiae 46, 21)

  • quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam (Liber Ieremiae 47, 1)

  • o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile (Liber Ieremiae 47, 6)

  • maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine (Liber Ieremiae 48, 10)

  • propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa ejus exhaurient et lagœnas eorum conlident (Liber Ieremiae 48, 12)

  • ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prœlii et erit in tumulum dissipata filiæque ejus igni succendentur et possidebit Israël possessores suos dicit Dominus (Liber Ieremiae 49, 2)

  • propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman si non dejecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum (Liber Ieremiae 49, 20)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina