Fondare 2397 Risultati per: Dies Domini
ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies hæc et respondi et dixi amen Domine (Liber Ieremiae 11, 5)
propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth qui quærunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris (Liber Ieremiae 11, 21)
super omnes vias deserti venerunt vastatores quia gladius Domini devoravit ab extremo terræ usque ad extremum ejus non est pax universæ carni (Liber Ieremiae 12, 12)
seminaverunt triticum et spinas messuerunt hereditatem acceperunt et non eis proderit confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini (Liber Ieremiae 12, 13)
et possedi lumbare juxta verbum Domini et posui circa lumbos meos (Liber Ieremiae 13, 2)
et factus est sermo Domini ad me secundo dicens (Liber Ieremiae 13, 3)
et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me surge vade ad Eufraten et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi (Liber Ieremiae 13, 6)
et factum est verbum Domini ad me dicens (Liber Ieremiae 13, 8)
quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini (Liber Ieremiae 13, 17)
quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis (Liber Ieremiae 14, 1)
infirmata est quæ peperit septem defecit anima ejus occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 15, 9)
et factum est verbum Domini ad me dicens (Liber Ieremiae 16, 1)