Fondare 520 Risultati per: Diebus
quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istæ dies epularum atque lætitiæ et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur (Liber Esther 9, 22)
cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Job et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Job cunctis diebus (Liber Iob 1, 5)
et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem (Liber Iob 2, 13)
noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus (Liber Iob 3, 6)
putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea (Liber Iob 14, 14)
cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus (Liber Iob 15, 20)
sicut fui in diebus adulescentiæ meæ quando secreto Deus erat in tabernaculo meo (Liber Iob 29, 4)
et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitæ meæ et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum (Liber Psalmorum 22, 6)
non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur (Liber Psalmorum 36, 19)
Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis (Liber Psalmorum 43, 2)
orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna (Liber Psalmorum 71, 7)
repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris (Liber Psalmorum 89, 14)