Fondare 969 Risultati per: Dicit
hæc dicit Dominus exercituum nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos visionem cordis sui loquuntur non de ore Domini (Liber Ieremiae 23, 16)
putasne Deus e vicino ego sum dicit Dominus et non Deus de longe (Liber Ieremiae 23, 23)
si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus numquid non cælum et terram ego impleo ait Dominus (Liber Ieremiae 23, 24)
propheta qui habet somnium narret somnium et qui habet sermonem meum loquatur sermonem meum vere quid paleis ad triticum dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 28)
ecce ego ad prophetas ait Dominus qui adsumunt linguas suas et ajunt dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 31)
ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt populo huic dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 32)
si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 33)
et prophetes et sacerdos et populus qui dicit onus Domini visitabo super virum illum et super domum ejus (Liber Ieremiae 23, 34)
si autem onus Domini dixeritis propter hoc hæc dicit Dominus quia dixistis sermonem istum onus Domini et misi ad vos dicens nolite dicere onus Domini (Liber Ieremiae 23, 38)
hæc dicit Dominus Deus Israël sicut ficus hæ bonæ sic cognoscam transmigrationem Juda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum (Liber Ieremiae 24, 5)
et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ hæc dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Juda et principes ejus et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Ægypti (Liber Ieremiae 24, 8)
et non audistis me dicit Dominus ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum (Liber Ieremiae 25, 7)