Fondare 43 Risultati per: Dextris
filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris (Liber Exodus 14, 29)
cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis (Liber Iudicum 7, 20)
ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et a sinistris (Liber I Regum 22, 19)
et fratres ejus Asaph qui stabat a dextris ejus Asaph filius Barachiæ filii Samaa (Liber I Paralipomenon 6, 39)
ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a dextris et alteram a sinistris eam quæ a dextris erat vocavit Jachin et quæ ad levam Booz (Liber II Paralipomenon 3, 17)
fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur (Liber II Paralipomenon 4, 6)
fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris (Liber II Paralipomenon 4, 7)
necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum (Liber II Paralipomenon 4, 8)
at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et sinistris (Liber II Paralipomenon 18, 18)
providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear (Liber Psalmorum 15, 8)
filiæ regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate (Liber Psalmorum 44, 10)
cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit (Liber Psalmorum 90, 7)