Fondare 2378 Risultati per: Deus Verbum
hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et judicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo (Actus Apostolorum 7, 35)
hic est Moses qui dixit filiis Israël prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me (Actus Apostolorum 7, 37)
convertit autem Deus et tradidit eos servire militiæ cæli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israël (Actus Apostolorum 7, 42)
quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David (Actus Apostolorum 7, 45)
igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum (Actus Apostolorum 8, 4)
cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Johannem (Actus Apostolorum 8, 14)
et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant (Actus Apostolorum 8, 25)
et vox iterum secundo ad eum quæ Deus purificavit ne tu commune dixeris (Actus Apostolorum 10, 15)
dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro judæo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem (Actus Apostolorum 10, 28)
aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus (Actus Apostolorum 10, 34)
verbum misit filiis Israël adnuntians pacem per Jesum Christum hic est omnium Dominus (Actus Apostolorum 10, 36)
vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Johannes (Actus Apostolorum 10, 37)