Mosaico decorativo

Fondare 2211 Risultati per: Deus Moses

  • et cæde conpleta remansi ego ruique super faciem meam et clamans ajo heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israël effundens furorem tuum super Hierusalem (Prophetia Ezechielis 9, 8)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio ejus hii sunt carnes et hæc est lebes et educam vos de medio ejus (Prophetia Ezechielis 11, 7)

  • gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 11, 8)

  • et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banajæ mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israël (Prophetia Ezechielis 11, 13)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt (Prophetia Ezechielis 11, 16)

  • propterea loquere hæc dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israël (Prophetia Ezechielis 11, 17)

  • quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 11, 21)

  • dic ad eos hæc dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israël quæ est in medio eorum (Prophetia Ezechielis 12, 10)

  • et dices ad populum terræ hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israël panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea (Prophetia Ezechielis 12, 19)

  • ideo dic ad eos hæc dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israël et loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis (Prophetia Ezechielis 12, 23)

  • quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 12, 25)

  • propterea dic ad eos hæc dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero conplebitur dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 12, 28)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina