Fondare 3943 Risultati per: Deus Israel
trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israël egressi ex Ægypto (Liber Deuteronomii 4, 46)
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israël cærimonias atque judicia quæ ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete (Liber Deuteronomii 5, 1)
Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb (Liber Deuteronomii 5, 2)
ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Deuteronomii 5, 6)
non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus æmulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me (Liber Deuteronomii 5, 9)
observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 5, 12)
memento quod et ipse servieris in Ægypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati (Liber Deuteronomii 5, 15)
honora patrem tuum et matrem sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 5, 16)
ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam vocem ejus audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo (Liber Deuteronomii 5, 24)
tu magis accede et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea (Liber Deuteronomii 5, 27)
custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram (Liber Deuteronomii 5, 32)
sed per viam quam præcepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestræ (Liber Deuteronomii 5, 33)