Fondare 3943 Risultati per: Deus Israel
Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis (Actus Apostolorum 3, 22)
vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ (Actus Apostolorum 3, 25)
vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua (Actus Apostolorum 3, 26)
notum sit omnibus vobis et omni plebi Israël quia in nomine Jesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus (Actus Apostolorum 4, 10)
convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israël (Actus Apostolorum 4, 27)
qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israël et miserunt in carcerem ut adducerentur (Actus Apostolorum 5, 21)
Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum quem vos interemistis suspendentes in ligno (Actus Apostolorum 5, 30)
hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam pænitentiam Israël et remissionem peccatorum (Actus Apostolorum 5, 31)
et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus obœdientibus sibi (Actus Apostolorum 5, 32)
qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriæ apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram (Actus Apostolorum 7, 2)
locutus est autem Deus quia erit semen ejus accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis (Actus Apostolorum 7, 6)
et gentem cui servierint judicabo ego dixit Deus et post hæc exibunt et deservient mihi in loco isto (Actus Apostolorum 7, 7)