Mosaico decorativo

Fondare 1955 Risultati per: Deus Est Nobiscum

  • et nunc Deus Israël firmentur verba tua quæ locutus es servo tuo David patri meo (Liber I Regum 8, 26)

  • ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim cælum et cæli cælorum te capere non possunt quanto magis domus hæc quam ædificavi (Liber I Regum 8, 27)

  • sed respice ad orationem servi tui et ad preces ejus Domine Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie (Liber I Regum 8, 28)

  • tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terræ sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Ægypto Domine Deus (Liber I Regum 8, 53)

  • sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinquens nos neque proiciens (Liber I Regum 8, 57)

  • et sciant omnes populi terræ quia Dominus ipse est Deus et non est ultra absque eo (Liber I Regum 8, 60)

  • sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israël eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam (Liber I Regum 10, 9)

  • et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret sapientiam ejus quam dederat Deus in corde ejus (Liber I Regum 10, 24)

  • suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum (Liber I Regum 11, 23)

  • et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras hæc enim dicit Dominus Deus Israël ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus (Liber I Regum 11, 31)

  • et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda dicens hæc dicit Dominus quia inobœdiens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber I Regum 13, 21)

  • vade et dic Hieroboam hæc dicit Dominus Deus Israël quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israël (Liber I Regum 14, 7)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina