Fondare 2159 Risultati per: Deus Est Apud Nos
nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum æternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet (Liber II Samuelis 23, 5)
dixitque Joab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi (Liber II Samuelis 24, 3)
omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum (Liber II Samuelis 24, 23)
et respondit Banajas filius Jojadæ regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis (Liber I Regum 1, 36)
et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum ejus super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo (Liber I Regum 1, 47)
insuper et hæc locutus est benedictus Dominus Deus Israël qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis (Liber I Regum 1, 48)
habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem et juravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio (Liber I Regum 2, 8)
juravit itaque rex Salomon per Dominum dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc (Liber I Regum 2, 23)
et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum (Liber I Regum 3, 7)
et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium (Liber I Regum 3, 11)
quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier hæc habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo (Liber I Regum 3, 17)
dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quæ est in litore maris (Liber I Regum 4, 29)