Mosaico decorativo

Fondare 2804 Risultati per: Deus David

  • nunc itaque sic loqueris ad servum meum David hæc dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israël (Liber I Paralipomenon 17, 7)

  • juxta omnia verba hæc et juxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David (Liber I Paralipomenon 17, 15)

  • cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea ut præstares mihi talia (Liber I Paralipomenon 17, 16)

  • sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus (Liber I Paralipomenon 17, 17)

  • quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum (Liber I Paralipomenon 17, 18)

  • Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris (Liber I Paralipomenon 17, 20)

  • quis autem est alius ut populus tuus Israël gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie ejus quem de Ægypto liberarat (Liber I Paralipomenon 17, 21)

  • et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum et tu Domine factus es Deus ejus (Liber I Paralipomenon 17, 22)

  • permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israël et domus David servi ejus permanens coram eo (Liber I Paralipomenon 17, 24)

  • tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut ædificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te (Liber I Paralipomenon 17, 25)

  • nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia (Liber I Paralipomenon 17, 26)

  • factum est autem post hæc ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthim (Liber I Paralipomenon 18, 1)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina