Mosaico decorativo

Fondare 2804 Risultati per: Deus David

  • ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat (Liber II Maccabaeorum 2, 7)

  • inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiæ hæc eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis (Liber II Maccabaeorum 2, 13)

  • Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem (Liber II Maccabaeorum 2, 17)

  • dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in servis suis consolabitur (Liber II Maccabaeorum 7, 6)

  • peto nate aspicias in cælum et terram et ad omnia quæ in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus (Liber II Maccabaeorum 7, 28)

  • ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus (Liber II Maccabaeorum 7, 37)

  • parabolæ Salomonis filii David regis Israël (Liber Proverbiorum 1, 1)

  • verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait (Liber Proverbiorum 30, 1)

  • verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem (Liber Ecclesiastes 1, 1)

  • et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea (Liber Ecclesiastes 1, 13)

  • homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et lætitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis (Liber Ecclesiastes 2, 26)

  • vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea (Liber Ecclesiastes 3, 10)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina