Fondare 1892 Risultati per: Deus Anaque
dixit autem ei Jesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus (Evangelium secundum Lucam 18, 19)
Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei (Evangelium secundum Lucam 20, 38)
in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum (Evangelium secundum Ioannem 1, 1)
hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis nisi fuerit Deus cum eo (Evangelium secundum Ioannem 3, 2)
sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam æternam (Evangelium secundum Ioannem 3, 16)
non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum (Evangelium secundum Ioannem 3, 17)
qui accipit ejus testimonium signavit quia Deus verax est (Evangelium secundum Ioannem 3, 33)
quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum (Evangelium secundum Ioannem 3, 34)
spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare (Evangelium secundum Ioannem 4, 24)
operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam æternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus (Evangelium secundum Ioannem 6, 27)
dixit ergo eis Jesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit (Evangelium secundum Ioannem 8, 42)
respondit Jesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est (Evangelium secundum Ioannem 8, 54)