Mosaico decorativo

Fondare 627 Risultati per: Deum

  • abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona (Liber Proverbiorum 20, 23)

  • ubi multa sunt somnia plurimæ vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time (Liber Ecclesiastes 5, 6)

  • bonum est te sustentare justum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit (Liber Ecclesiastes 7, 19)

  • attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem ejus (Liber Ecclesiastes 8, 12)

  • et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum (Liber Ecclesiastes 12, 7)

  • finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata ejus observa hoc est enim omnis homo (Liber Ecclesiastes 12, 13)

  • tamquam nugaces æstimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et præfert novissima justorum et gloriatur patrem Deum se habere (Liber Sapientiae 2, 16)

  • et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima (Liber Sapientiae 3, 14)

  • melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines (Liber Sapientiae 4, 1)

  • in his enim quæ patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per hæc quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet (Liber Sapientiae 12, 27)

  • sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quærentes et volentes invenire (Liber Sapientiae 13, 6)

  • acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere cœpit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia (Liber Sapientiae 14, 15)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina