Fondare 627 Risultati per: Deum

  • et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die et nocte contra eos (Liber Nehemiae 4, 9)

  • insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat (Liber Nehemiae 5, 13)

  • præcepi Aneni fratri meo et Ananiæ principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur (Liber Nehemiae 7, 2)

  • et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram (Liber Nehemiae 8, 6)

  • et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum (Liber Nehemiae 9, 3)

  • surrexit autem super gradum Levitarum Josue et Bani Cedmihel Sebnia Bani Sarebias Bani Chanani et inclamaverunt voce magna Dominum Deum suum (Liber Nehemiae 9, 4)

  • et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israël omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens (Liber Thobis 1, 6)

  • ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato (Liber Thobis 1, 10)

  • dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum (Liber Thobis 2, 2)

  • sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea (Liber Thobis 2, 9)

  • nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata ejus custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei (Liber Thobis 2, 13)

  • omnibus autem diebus vitæ tuæ Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et prætermittas præcepta Dei nostri (Liber Thobis 4, 6)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina