Fondare 1087 Risultati per: Deo

  • et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo (Epistula I Ioannis 4, 16)

  • omnis qui credit quoniam Jesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo (Epistula I Ioannis 5, 1)

  • quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et hæc est victoria quæ vincit mundum fides nostra (Epistula I Ioannis 5, 4)

  • scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum (Epistula I Ioannis 5, 18)

  • scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est (Epistula I Ioannis 5, 19)

  • sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Jesu Filio Patris in veritate et caritate (Epistula II Ioannis 1, 3)

  • qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ quos bene facies deducens digne Deo (Epistula III Ioannis 1, 6)

  • carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum (Epistula III Ioannis 1, 11)

  • Judas Jesu Christi servus frater autem Jacobi his qui in Deo Patre dilectis et Jesu Christo conservatis vocatis (Epistula Iudae 1, 1)

  • soli Deo salvatori nostro per Jesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne sæculum et nunc et in omnia sæcula amen (Epistula Iudae 1, 25)

  • et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum amen (Apocalypsis Ioannis 1, 6)

  • esto vigilans et confirma cetera quæ moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo (Apocalypsis Ioannis 3, 2)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina