Fondare 1087 Risultati per: Deo
ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur (Evangelium secundum Matthaeum 12, 31)
ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 13)
ait illis ideo omnis scriba doctus in regno cælorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera (Evangelium secundum Matthaeum 13, 52)
et ait pueris suis hic est Johannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo (Evangelium secundum Matthaeum 14, 2)
ideo adsimilatum est regnum cælorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis (Evangelium secundum Matthaeum 18, 23)
ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus ejus (Evangelium secundum Matthaeum 21, 43)
dicunt ei Cæsaris tunc ait illis reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari et quæ sunt Dei Deo (Evangelium secundum Matthaeum 22, 21)
de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis (Evangelium secundum Matthaeum 22, 31)
ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem (Evangelium secundum Matthaeum 23, 34)
ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est (Evangelium secundum Matthaeum 24, 44)
confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 43)
et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petræ scissæ sunt (Evangelium secundum Matthaeum 27, 51)