Fondare 1087 Risultati per: Deo
cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas (Liber Ieremiae 25, 12)
sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis (Liber Ieremiae 30, 9)
longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo adtraxi te miserans (Liber Ieremiae 31, 3)
ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus dulcis mihi (Liber Ieremiae 31, 26)
hæc dicit Dominus si mensurari potuerint cæli sursum et investigari fundamenta terræ deorsum et ego abiciam universum semen Israël propter omnia quæ fecerunt dicit Dominus (Liber Ieremiae 31, 37)
et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldeorum sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os ejus cum ore illius et oculi ejus oculos illius videbunt (Liber Ieremiae 32, 4)
et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem eum ait Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum habebitis (Liber Ieremiae 32, 5)
ecce munitiones extructæ sunt adversum civitatem ut capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui prœliantur adversum eam a facie gladii et famis et pestilentiæ et quæcumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis (Liber Ieremiae 32, 24)
et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum argento et adhibe testes cum urbs data sit in manu Chaldeorum (Liber Ieremiae 32, 25)
propterea hæc dicit Dominus ecce ego tradam civitatem istam in manu Chaldeorum et in manu regis Babylonis et capiet eam (Liber Ieremiae 32, 28)
et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis quod deserta sit eo quod non remanserit homo et jumentum et data sit in manu Chaldeorum (Liber Ieremiae 32, 43)
cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriæ et mansimus in Hierusalem (Liber Ieremiae 35, 11)