Mosaico decorativo

Fondare 1087 Risultati per: Deo

  • qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum qui noluerunt obœdire Domino Deo suo (Liber II Regum 17, 14)

  • et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis (Liber II Regum 17, 35)

  • cærimonias quoque et judicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos (Liber II Regum 17, 37)

  • et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos alienos (Liber II Regum 17, 38)

  • in Domino Deo Israël speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda sed neque in his qui ante eum fuerunt (Liber II Regum 18, 5)

  • quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne iste est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria et præcepit Judæ et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem (Liber II Regum 18, 22)

  • et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos (Liber II Regum 19, 18)

  • et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum (Liber II Regum 19, 30)

  • et ait quis est titulus ille quem video responderuntque ei cives illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Juda et prædixit verba hæc quæ fecisti super altare Bethel (Liber II Regum 23, 17)

  • et præcepit omni populo dicens facite phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro fœderis hujus (Liber II Regum 23, 21)

  • inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriæ latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Judam ut disperderent eum juxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas (Liber II Regum 24, 2)

  • et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum (Liber II Regum 25, 5)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina