Fondare 1538 Risultati per: Dei
lex Dei ejus in corde ipsius et non subplantabuntur gressus ejus (Liber Psalmorum 36, 31)
sitivit anima mea ad Deum fortem vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei (Liber Psalmorum 41, 3)
hæc recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis (Liber Psalmorum 41, 5)
et introibo ad altare Dei ad Deum qui lætificat juventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus (Liber Psalmorum 42, 4)
si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum (Liber Psalmorum 43, 21)
fluminis impetus lætificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus (Liber Psalmorum 45, 5)
principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terræ vehementer elevati sunt (Liber Psalmorum 46, 10)
magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto ejus (Liber Psalmorum 47, 2)
sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in æternum diapsalma (Liber Psalmorum 47, 9)
sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei (Liber Psalmorum 49, 23)
ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in æternum et in sæculum sæculi (Liber Psalmorum 51, 10)
qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu (Liber Psalmorum 54, 15)