Mosaico decorativo

Fondare 1538 Risultati per: Dei

  • porro rex ducem illum in cujus manu incubuerat constituit ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est juxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum (Liber II Regum 7, 17)

  • factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similæ statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariæ (Liber II Regum 7, 18)

  • quando responderat dux ille viro Dei et dixerat etiam si Dominus fecerit cataractas in cælo numquid fieri poterit quod loqueris et dixit ei videbis oculis tuis et inde non comedes (Liber II Regum 7, 19)

  • quæ surrexit et fecit juxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis (Liber II Regum 8, 2)

  • rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens narra mihi omnia magnalia quæ fecit Heliseus (Liber II Regum 8, 4)

  • venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex Syriæ ægrotabat nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc (Liber II Regum 8, 7)

  • et ait rex ad Azaël tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de infirmitate mea hac (Liber II Regum 8, 8)

  • stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei (Liber II Regum 8, 11)

  • porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israël (Liber II Regum 10, 31)

  • iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam (Liber II Regum 13, 19)

  • ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quæ est in Opher (Liber II Regum 14, 25)

  • viginti annorum erat Ahaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus (Liber II Regum 16, 2)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina