Mosaico decorativo

Fondare 965 Risultati per: David

  • populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 20, 3)

  • hic blasphemavit Israël et percussit eum Jonathan filius Sammaa fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum ejus (Liber I Paralipomenon 20, 7)

  • consurrexit autem Satan contra Israël et incitavit David ut numeraret Israël (Liber I Paralipomenon 21, 1)

  • dixitque David ad Joab et ad principes populi ite et numerate Israël a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam (Liber I Paralipomenon 21, 2)

  • deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israël numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Juda autem trecenta septuaginta milia bellatorum (Liber I Paralipomenon 21, 5)

  • dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi (Liber I Paralipomenon 21, 8)

  • et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens (Liber I Paralipomenon 21, 9)

  • vade et loquere ad David et dic hæc dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi (Liber I Paralipomenon 21, 10)

  • cumque venisset Gad ad David dixit ei hæc dicit Dominus elige quod volueris (Liber I Paralipomenon 21, 11)

  • et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiæ premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multæ sunt miserationes ejus quam in manus hominum (Liber I Paralipomenon 21, 13)

  • levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et cælum et evaginatum gladium in manu ejus et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis et proni in terram (Liber I Paralipomenon 21, 16)

  • dixitque David ad Deum nonne ego sum qui jussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur (Liber I Paralipomenon 21, 17)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina