Fondare 965 Risultati per: David
congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua (Liber I Paralipomenon 11, 1)
venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron et iniit David cum eis fœdus coram Domino unxeruntque eum regem super Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel (Liber I Paralipomenon 11, 3)
abiit quoque David et omnis Israël in Hierusalem hæc est Jebus ubi erant Jebusei habitatores terræ (Liber I Paralipomenon 11, 4)
dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quæ est civitas David (Liber I Paralipomenon 11, 5)
habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David (Liber I Paralipomenon 11, 7)
proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo (Liber I Paralipomenon 11, 9)
hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël (Liber I Paralipomenon 11, 10)
et iste numerus robustorum David Jesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice (Liber I Paralipomenon 11, 11)
iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in prœlium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum (Liber I Paralipomenon 11, 13)
descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim (Liber I Paralipomenon 11, 15)
porro David erat in præsidio et statio Philisthinorum in Bethleem (Liber I Paralipomenon 11, 16)
desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quæ est in porta (Liber I Paralipomenon 11, 17)
