Fondare 1475 Risultati per: David Rex David: Novissimis Diebus
liber generationis Jesu Christi filii David filii Abraham (Evangelium secundum Matthaeum 1, 1)
Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Jesse Jesse autem genuit David regem (Evangelium secundum Matthaeum 1, 5)
David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ (Evangelium secundum Matthaeum 1, 6)
omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim (Evangelium secundum Matthaeum 1, 17)
hæc autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Joseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
cum ergo natus esset Jesus in Bethleem Judææ in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam (Evangelium secundum Matthaeum 2, 1)
in diebus autem illis venit Johannes Baptista prædicans in deserto Judææ (Evangelium secundum Matthaeum 3, 1)
et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit (Evangelium secundum Matthaeum 4, 2)
et transeunte inde Jesu secuti sunt eum duo cæci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
a diebus autem Johannis Baptistæ usque nunc regnum cælorum vim patitur et violenti rapiunt illud (Evangelium secundum Matthaeum 11, 12)
at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant (Evangelium secundum Matthaeum 12, 3)
et stupebant omnes turbæ et dicebant numquid hic est Filius David (Evangelium secundum Matthaeum 12, 23)