Fondare 1009 Risultati per: David De Proeliis David Senioribus
et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo (Liber I Samuelis 30, 6)
et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad David (Liber I Samuelis 30, 7)
et consuluit David Dominum dicens persequar an non latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere absque dubio enim conprehendes eos et excuties prædam (Liber I Samuelis 30, 8)
abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt (Liber I Samuelis 30, 9)
persecutus est autem David ipse et quadringenti viri substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor (Liber I Samuelis 30, 10)
et invenerunt virum ægyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam (Liber I Samuelis 30, 11)
dixit itaque ei David cujus es tu vel unde quo pergis qui ait ei puer ægyptius ego sum servus viri amalechitæ dereliquit autem me dominus meus quia ægrotare cœpi nudius tertius (Liber I Samuelis 30, 13)
dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait jura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei et ducam te ad cuneum istum (Liber I Samuelis 30, 15)
et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant (Liber I Samuelis 30, 17)
eruit ergo David omnia quæ tulerant Amalechitæ et duas uxores suas eruit (Liber I Samuelis 30, 18)
nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis et quæcumque rapuerant omnia reduxit David (Liber I Samuelis 30, 19)
et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam dixeruntque hæc est præda David (Liber I Samuelis 30, 20)