Fondare 1265 Risultati per: Día
erat autem nomen viri israhelitæ qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis (Liber Numeri 25, 14)
porro mulier madianitis quæ pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum (Liber Numeri 25, 15)
hostes vos sentiant Madianitæ et percutite eos (Liber Numeri 25, 17)
quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor (Liber Numeri 25, 18)
et dabis ei præcepta cunctis videntibus et partem gloriæ tuæ ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël (Liber Numeri 27, 20)
libamenta autem vini quæ per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt (Liber Numeri 28, 14)
vidua et repudiata quicquid voverint reddent (Liber Numeri 30, 10)
ulciscere prius filios Israël de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum (Liber Numeri 31, 2)
statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis (Liber Numeri 31, 3)
cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt (Liber Numeri 31, 7)
ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini (Liber Numeri 31, 30)
dataque est media pars his qui in prœlio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta (Liber Numeri 31, 36)