Fondare 1265 Risultati per: Día
et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum prævaricationum quæ erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hereditatis (Epistula ad Hebraeos 9, 15)
contemplantes ne quis desit gratiæ Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi (Epistula ad Hebraeos 12, 15)
et testamenti novi mediatorem Jesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel (Epistula ad Hebraeos 12, 24)
judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia judicio (Epistula Iacobi 2, 13)
si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano (Epistula Iacobi 2, 15)
non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica (Epistula Iacobi 3, 15)
quæ autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non judicans sine simulatione (Epistula Iacobi 3, 17)
aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis (Epistula Iacobi 4, 5)
subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis (Epistula Iacobi 4, 7)
benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis (Epistula I Petri 1, 3)
deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones (Epistula I Petri 2, 1)
qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti (Epistula I Petri 2, 10)