Fondare 560 Risultati per: Cumque
cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia (Liber I Regum 19, 9)
et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azaël regem super Syriam (Liber I Regum 19, 15)
profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim jugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum (Liber I Regum 19, 19)
cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussit (Liber I Regum 20, 36)
cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus egressus est ad prœliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima ejus aut talentum argenti adpendes (Liber I Regum 20, 39)
dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel (Liber II Regum 2, 2)
dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum (Liber II Regum 2, 4)
cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me (Liber II Regum 2, 9)
cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in cælum (Liber II Regum 2, 11)
ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve (Liber II Regum 2, 23)
cumque mortuus fuisset Ahab prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israël (Liber II Regum 3, 5)
nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait (Liber II Regum 3, 15)
