Fondare 688 Risultati per: Coram
ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in cælo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui (Liber Ecclesiastes 5, 1)
ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum (Liber Ecclesiastes 5, 5)
ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens (Canticum Canticorum 8, 10)
vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus ejus (Canticum Canticorum 8, 12)
et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est (Liber Sapientiae 3, 4)
quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam (Liber Ecclesiasticus 3, 20)
coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet (Liber Ecclesiasticus 8, 21)
odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium (Liber Ecclesiasticus 10, 7)
quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas (Liber Ecclesiasticus 11, 28)
viæ illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsæ ab oculis ipsius (Liber Ecclesiasticus 17, 13)
ab initio ante sæculum creata sum et usque ad futurum sæculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi (Liber Ecclesiasticus 24, 14)
in tribus placitum est spiritui meo quæ sunt probata coram Deo et hominibus (Liber Ecclesiasticus 25, 1)