Fondare 688 Risultati per: Coram
filio autem ejus dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi (Liber I Regum 11, 36)
si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et præcepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et ædificabo tibi domum fidelem quomodo ædificavi David et tradam tibi Israël (Liber I Regum 11, 38)
iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre ejus dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo (Liber I Regum 12, 6)
et fecit Judas malum coram Domino et inritaverunt eum super omnibus quæ fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverant (Liber I Regum 14, 22)
et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël (Liber I Regum 15, 34)
cum autem in manu Hieu filii Anani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum ejus et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum (Liber I Regum 16, 7)
in peccatis suis quæ peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Hieroboam et in peccato ejus quo fecit peccare Israël (Liber I Regum 16, 19)
et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominus (Liber I Regum 19, 11)
et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt (Liber I Regum 21, 13)
nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus ejus sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus (Liber I Regum 21, 29)
egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo (Liber I Regum 22, 21)
et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus (Liber II Regum 3, 2)