Mosaico decorativo

Fondare 688 Risultati per: Coram

  • et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua (Liber Deuteronomii 14, 26)

  • et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi (Liber Deuteronomii 16, 11)

  • ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres ejus Levitæ qui stabunt eo tempore coram Domino (Liber Deuteronomii 18, 7)

  • inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ expandent vestimentum coram senibus civitatis (Liber Deuteronomii 22, 17)

  • non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam (Liber Deuteronomii 24, 4)

  • sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas justitiam coram Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 24, 13)

  • sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus (Liber Deuteronomii 25, 2)

  • accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede ejus spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non ædificat domum fratris sui (Liber Deuteronomii 25, 9)

  • accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua juravit patribus nostris ut daret eam nobis (Liber Deuteronomii 26, 3)

  • et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 27, 7)

  • bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuæ dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet (Liber Deuteronomii 28, 31)

  • vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni et omnibus servis ejus universæque terræ illius (Liber Deuteronomii 29, 2)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina