Fondare 3276 Risultati per: Cor
tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia (Evangelium secundum Lucam 4, 7)
ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris (Evangelium secundum Lucam 5, 22)
et confestim surgens coram illis tulit in quo jacebat et abiit in domum suam magnificans Deum (Evangelium secundum Lucam 5, 25)
estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est (Evangelium secundum Lucam 6, 36)
bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur (Evangelium secundum Lucam 6, 45)
quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere (Evangelium secundum Lucam 7, 13)
qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant (Evangelium secundum Lucam 8, 12)
quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia (Evangelium secundum Lucam 8, 15)
erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos (Evangelium secundum Lucam 8, 32)
videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit (Evangelium secundum Lucam 8, 47)
stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum (Evangelium secundum Lucam 9, 44)
at Jesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se (Evangelium secundum Lucam 9, 47)