Fondare 3276 Risultati per: Cor
averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum (Prophetia Ezechielis 20, 22)
et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis (Prophetia Ezechielis 20, 43)
et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis (Prophetia Ezechielis 21, 6)
cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universæ manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquæ ecce venit et fiet ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 21, 7)
et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad cædem (Prophetia Ezechielis 21, 15)
eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum (Prophetia Ezechielis 21, 23)
idcirco hæc dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ et revelastis prævaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini (Prophetia Ezechielis 21, 24)
hæc dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne hæc est quæ humilem sublevavit et sublimem humiliavit (Prophetia Ezechielis 21, 26)
numquid sustinebit cor tuum aut prævalebunt manus tuæ in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam (Prophetia Ezechielis 22, 14)
fili hominis versa est mihi domus Israël in scoriam omnes isti æs et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt (Prophetia Ezechielis 22, 18)
propterea hæc dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem (Prophetia Ezechielis 22, 19)
multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies adulescentiæ suæ quibus fornicata est in terra Ægypti (Prophetia Ezechielis 23, 19)