Mosaico decorativo

Fondare 3276 Risultati per: Cor

  • hæc dicit Dominus maledictus homo qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a Domino recedit cor ejus (Liber Ieremiae 17, 5)

  • pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud (Liber Ieremiae 17, 9)

  • ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique juxta viam et juxta fructum adinventionum suarum (Liber Ieremiae 17, 10)

  • qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus (Liber Ieremiae 18, 12)

  • sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum (Liber Ieremiae 18, 17)

  • numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animæ meæ recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis (Liber Ieremiae 18, 20)

  • tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis (Liber Ieremiae 18, 23)

  • et ædificaverunt excelsa Baali ad conburendos filios suos igni in holocaustum Baali quæ non præcepi nec locutus sum nec ascenderunt in cor meum (Liber Ieremiae 19, 5)

  • et dissipabo consilium Judæ et Hierusalem in loco isto et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quærentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus cæli et bestiis terræ (Liber Ieremiae 19, 7)

  • quia hæc dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Judam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio (Liber Ieremiae 20, 4)

  • et dabo universam substantiam civitatis hujus et omnem laborem ejus omneque pretium et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem (Liber Ieremiae 20, 5)

  • et dixi non recordabor ejus neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens (Liber Ieremiae 20, 9)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina