Fondare 3276 Risultati per: Cor
et erit terra Juda Ægypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam (Liber Isaiae 19, 17)
propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem (Liber Isaiae 21, 3)
emarcuit cor meum tenebræ stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum (Liber Isaiae 21, 4)
coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriæ tuæ ignominia domus Domini tui (Liber Isaiae 22, 18)
et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum (Liber Isaiae 22, 24)
quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cujus negotiatores principes institores ejus incliti terræ (Liber Isaiae 23, 8)
et erunt negotiatio ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem (Liber Isaiae 23, 18)
luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui lætabantur corde (Liber Isaiae 24, 7)
agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat (Liber Isaiae 24, 20)
anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris judicia tua in terra justitiam discent habitatores orbis (Liber Isaiae 26, 9)
Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui (Liber Isaiae 26, 13)
væ coronæ superbiæ ebriis Ephraim et flori decidenti gloriæ exultationis ejus qui erant in vertice vallis pinguissimæ errantes a vino (Liber Isaiae 28, 1)