Fondare 3276 Risultati per: Cor
quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam (Liber Proverbiorum 24, 32)
cælum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile (Liber Proverbiorum 25, 3)
ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris (Liber Proverbiorum 25, 6)
melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe (Liber Proverbiorum 25, 7)
et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo (Liber Proverbiorum 25, 20)
fons turbatus pede et vena corrupta justus cadens coram impio (Liber Proverbiorum 25, 26)
quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata (Liber Proverbiorum 26, 23)
labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos (Liber Proverbiorum 26, 24)
quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius (Liber Proverbiorum 26, 25)
ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit (Liber Proverbiorum 27, 4)
melior est manifesta correptio quam amor absconditus (Liber Proverbiorum 27, 5)
unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur (Liber Proverbiorum 27, 9)