Fondare 797 Risultati per: Contra
veneruntque nuntii et indicaverunt Josaphat dicentes venit contra te multitudo magna de his locis quæ trans mare sunt et de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quæ est Engaddi (Liber II Paralipomenon 20, 2)
cras descendetis contra eos ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Hieruhel (Liber II Paralipomenon 20, 16)
non eritis vos qui dimicabitis sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos o Juda et Hierusalem nolite timere nec paveatis cras egredimini contra eos et Dominus erit vobiscum (Liber II Paralipomenon 20, 17)
cumque cœpissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam et percussi sunt (Liber II Paralipomenon 20, 22)
inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël (Liber II Paralipomenon 20, 29)
suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum et Arabum qui confines sunt Æthiopibus (Liber II Paralipomenon 21, 16)
ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Joram filio Ahab rege Israël in bellum contra Azaël regem Syriæ in Ramoth Galaad vulneraveruntque Syri Joram (Liber II Paralipomenon 22, 5)
et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Judam et Hierusalem propter hoc peccatum (Liber II Paralipomenon 24, 18)
cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus Syriæ venitque in Judam et Hierusalem et interfecit cunctos principes populi atque universam prædam miserunt regi Damascum (Liber II Paralipomenon 24, 23)
et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum (Liber II Paralipomenon 24, 25)
separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Judam vehementer irati reversi sunt in regionem suam (Liber II Paralipomenon 25, 10)
quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua (Liber II Paralipomenon 25, 15)
