Fondare 1984 Risultati per: Christum Domini
si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua (Liber Ecclesiasticus 27, 4)
peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in judicium (Liber Ecclesiasticus 29, 25)
a Domini scientia separati sunt facto sole et præceptum custodiente (Liber Ecclesiasticus 33, 8)
in multitudine disciplinæ Domini separavit eos et inmutavit vias eorum (Liber Ecclesiasticus 33, 11)
oculi Domini super timentes eum protector potentiæ firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani (Liber Ecclesiasticus 34, 19)
hæc enim omnia propter mandatum Domini fiunt (Liber Ecclesiasticus 35, 7)
ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ et in lege testamenti Domini gloriabitur (Liber Ecclesiasticus 39, 11)
opera Domini universa bona valde (Liber Ecclesiasticus 39, 21)
omnia opera Domini bona et omne opus hora sua subministrabit (Liber Ecclesiasticus 39, 39)
et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini (Liber Ecclesiasticus 39, 41)
facultates et virtutes exaltant cor et super hæc timor Domini (Liber Ecclesiasticus 40, 26)
non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium (Liber Ecclesiasticus 40, 27)